monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 285, 2
Alternat fortuna rerum vices mortaliumque conditionem nunc deiicit, nunc extollit. Rectius tamen dixerim et verius, quod is qui ventis et mari imperat, exigentibus hominum meritis, in politia mundana, re scilicet publica degentium in hoc saeculo, seditiones esse patitur, et interdum quasi procellas excitat, nunc eas beneplaciti sui miseratione compescit. Hac autem ipsius dispensatione nuper accidit quod illustris rex Angliae, licet saepe solemniter et publice iurasset se in hominium Christianissimi regis ulterius quoad viveret non rediturum, saniori consilio acquiescens propositum mutavit, et in proximo Epiphaniorum die apud Montem Mirabilem in pago Carnotensi ad memoratum regem supplex accessit, se, liberos, terras, vires et thesauros exponens, universa contulit in arbitrium eius, ut omnibus uteretur, abuteretur pro voluntate, retineret, auferret, daret quibus et quantum vellet pro libitu, nulla prorsus inserta vel adiecta conditione.